TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 3.] Qui sedes super Cherubim, appare. Ideo enim erravimus, quia non apparebas. Coram Ephraem, et Benjamin, et Manasse. Appare, inquam, coram gente Judaeorum, coram populo Israel: ibi enim Ephraem, ibi Manasses, ibi Benjamin. Sed interpretationem videamus: Ephraem, Fructificatio; Benjamin, Filius dexterae; Manasses, Oblitus. Appare enim coram fructificato, coram filio dexterae, appare coram oblito, ut jam non sit oblitus, sed venias illi in mentem qui liberasti. Si enim Gentes commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universae fines terrae 9Psal. XXI, 28; populus ipse de Abraham veniens, non habuit parietem suum qui gaudeat in angulo, cum scriptum sit, Reliquiae salvae fient 10Rom. IX, 27 ? Excita potentiam tuam. Nam infirmus eras, quando dicebatur: Si filius Dei est, descendat de cruce 11Matth. XXVII, 40 . Nihil valere videbaris: praevaluit super te persecutor; et demonstrasti hoc antea, quia et Jacob ipse praevaluit in lucta, homo Angelo. Quando, nisi vellet Angelus? et praevaluit homo, et victus est Angelus; et victor homo tenet Angelum, et dicit: Non dimittam te, nisi benedixeris me. Magnum sacramentum! Et stat victus, et benedicit victorem: victus, quia voluit; carne infirmus, majestate fortis. Et benedixit: Vocaberis, inquit, Israel. Tetigit tamen et femoris latitudinem, et aruit, eumdemque hominem unum fecit et benedictum et claudum 12Gen. XXXII, 26, 28, 25. Vides claudicasse populum Judaeorum: vide ibi et benedictum genus Apostolorum. Excita ergo potentiam tuam: quamdiu videris infirmus? Crucifixus ex infirmitate, resurge in virtute 13II Cor. XIII, 4: Excita potentiam tuam, et veni, ut salvos facias nos.

Notes

  1. 9. Psal. XXI, 28
  2. 10. Rom. IX, 27
  3. 11. Matth. XXVII, 40
  4. 12. Gen. XXXII, 26, 28, 25
  5. 13. II Cor. XIII, 4