TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 19.] Dominus paravit in coelo thronum suum.» Quis, nisi Christus, paravit in coelo thronum suum? Qui descendit et ascendit, qui mortuus est et resurrexit, qui hominem assumptum in coelum levavit, ipse paravit in coelo thronum suum. Thronus sedes est judicis: observate ergo qui auditis, quia «paravit in coelo thronum suum.» Faciat quisque quod vult in terra, non erit impunitum peccatum, non erit infructuosa justitia; quia Dominus qui ante thronum judicis hominis irrisus est, in coelo paravit thronum suum. «Dominus in coelo paravit thronum suum; et regnum ejus omnium dominabitur.» Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium 69Psal. XXI, 29 . «Et regnum ejus omnium dominabitur.»

Notes

  1. 69. Psal. XXI, 29