[vers. 11.] Mansueti autem haereditate possidebunt terram. Terra est illa de qua saepe locuti sumus, Jerusalem sancta, quae liberabitur de peregrinatione ista, et in aeternum vivet cum Deo et de Deo. Ergo haereditate possidebunt terram. Quae erunt deliciae ipsorum? Et delectabuntur in multitudine pacis. Delectetur hic impius ille in multitudine auri, in multitudine argenti, in multitudine mancipiorum, in multitudine postremo baiarum, rosarum, vinolentiae, lautissimorum et luxuriosorum conviviorum. Haec est potentia cui invides, iste flos est qui te delectat? Nonne etsi semper sic esset plangendus esset? Quae erunt autem deliciae tuae? Et delectabuntur in multitudine pacis. Aurum tuum pax, argentum tuum pax, praedia tua pax, vita tua pax, Deus tuus pax. Quidquid desideras, pax tibi erit. Quia hic aurum quod est, non potest tibi esse argentum; quod vinum est, non potest tibi esse panis; quod tibi lux est, non potest esse potus: Deus tuus totum tibi erit. Manducabis eum, ne esurias; bibes eum, ne sitias; illuminaberis ab eo, ne sis caecus; fulcieris ab eo, ne deficias; possidebit te totum integrum, totus integer. Angustias non ibi patieris cum eo cum quo totum possides: totum habebis, totum et ille habebit; quia tu et ille unum eritis, quod unum totum et ille habebit qui vos possidet. Hae sunt reliquiae homini pacifico. Hoc cantavimus: qui versus longe quidem est in isto psalmo ab his tractatis versibus. Sed quia ipsum cantavimus, ad ipsum claudere debemus. Tu tantum securus esto; custodi innocentiam, pretiosa res est. Furari vis aliquid, credo, ut acquiras: vide quo manum mittis, et unde tollis. Hac vis acquirere, hac perdis: acquiris pecuniam, perdis innocentiam. Evigilet potius cor tuum: qui volebas acquirere pecuniam et perdis innocentiam, perde potius pecuniam: Custodi innocentiam, et vide directionem, quia diriget te Deus, ut omnia quaecumque vult, velis et tu: ipsa enim est directio. Nam si tu nolis quod Deus vult, curvus eris, et pravitas tua non te permittet planari recto. Custodi ergo innocentiam, vide directionem: et noli putare quia finita ista vita, finitus est homo; quia sunt reliquiae homini pacifico.