TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 10.] Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio populi tui . Qui susceperunt, et ubi susceperunt? Nonne ipse populus tuus suscepit misericordiam tuam? Si populus tuus suscepit misericordiam tuam, quomodo suscepimus misericordiam tuam, et in medio populi tui? quasi alii sint qui susceperunt, alii in quorum medio susceperunt. Magnum sacramentum, sed tamen notum: cum et hinc, hoc est, ex his versibus exsculptum fuerit et erutum quod nostis, non erit rudius, sed dulcius. Nunc quippe populus Dei censentur omnes qui portant sacramenta ejus, sed non omnes pertinent ad misericordiam ejus. Omnes quippe sacramentum Baptismi Christi accipientes, Christiani vocantur; sed non omnes digne illo sacramento vivunt. Sunt enim quidam de quibus dicit Apostolus: Habentes formam pietatis, virtutem autem ejus abnegantes 44II Tim. III, 5 . Tamen propter ipsam speciem pietatis in populo Dei nominantur: quomodo ad aream, quamdiu trituratur, non solum grana, sed etiam palea pertinet. Numquid et ad horreum pertinebit? In hoc medio autem populi mali est populus bonus, qui suscepit misericordiam Dei. Vivit digne misericordia Dei, qui audit et tenet et facit quod ait Apostolus: Praecipientes ergo rogamus, ne in vacuum gratiam Dei suscipiatis 45II Cor. VI, 1 . Qui ergo non in vacuum gratiam Dei suscipit, ipse tam sacramentum quam etiam misericordiam Dei suscipit. Et quid illi obest, quia in medio populi inobedientis est, donec area ista ventiletur, donec boni a malis separentur? quid ei obest in medio populi habitare? Sit de illis qui appellantur firmamentum, suscipiens misericordiam Dei; sit lilium in medio spinarum. Nam et ipsae spinae quoniam ad populum Dei pertinent, vis audire? Ita posita est ipsa similitudo: Sicut lilium, inquit, in medio spinarum, ita proxima mea in medio filiarum 46Cant. II, 2 . Numquid dixit, in medio alienarum? Non; sed, in medio filiarum. Sunt ergo filiae malae, et inter illas est lilium in medio spinarum. Itaque illi qui sacramenta habent, et mores bonos non habent, et Dei dicuntur et non Dei; et ejus dicuntur et alieni: ejus, propter ipsius sacramentum; alieni, propter proprium vitium. Ita et filiae alienae: filiae, propter formam pietatis; alienae, propter amissionem virtutis. Sit ibi lilium, suscipiat misericordiam Dei, teneat radicem boni floris, non sit ingratum pluviae dulci de coelo venienti. Ingratae sint spinae, crescant de imbribus; ad ignem crescunt, non ad horreum. Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio populi tui. In medio populi tui non suscipientis misericordiam tuam nos suscepimus misericordiam tuam. In sua enim propria venit, et sui eum non receperunt. In medio tamen eorum quotquot receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri 47Joan. I, 11, 12.

Notes

  1. 44. II Tim. III, 5
  2. 45. II Cor. VI, 1
  3. 46. Cant. II, 2
  4. 47. Joan. I, 11, 12