TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Nos ergo Deum amemus, fratres, pure et caste. Non est castum cor, si Deum ad mercedem colit. Quid ergo? mercedem de Dei cultu non habebimus? Habebimus plane, sed ipsum Deum quem colimus. Ipse nobis merces erit, quia videbimus eum sicuti est 47I Joan. III, 2. Attende quia mercedem consequeris. Amatoribus suis Dominus noster Jesus Christus quid dicit? Qui diligit me, mandata mea custodit; et qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum. Quid illi ergo dabis? Et ostendam meipsum illi 48Joan. XIV, 23 . Si non amas, parum est: si amas, si suspiras, si gratis colis eum a quo gratis emptus es, non enim eum promerueras ut te redimeret, si consideratis in te beneficiis ejus suspiras, et inquietum habes cor desiderio ejus; noli extra eum aliquid ab eo quaerere, ipse tibi sufficit. Quantumlibet sis avarus, sufficit tibi Deus. Etenim avaritia terram quaerebat possidere totam, adde et coelum: plus est qui fecit coelum et terram. Dicam, fratres: in istis humanis conjugiis considerate cor castum quale sit ad Deum. Certe humana conjugia sunt: non diligit uxorem suam, qui propter dotem illam diligit; non maritum caste diligit, quae propterea diligit, quia aliquid donavit, aut quia multum donavit. Et dives maritus, et pauper factus maritus est. Quam multi proscripti, a castis uxoribus amplius dilecti sunt? Probata sunt multa casta conjugia calamitatibus maritorum: ne aliud amare quam maritum putarentur, non solum non deseruerunt, sed amplius obsecutae sunt. Si ergo maritus carnalis gratis diligitur, si caste diligitur; et uxor carnalis gratis diligitur, si caste diligitur: Deus quomodo diligendus est, verus et verax animae maritus ad prolem sempiternae vitae fecundans, et steriles nos non esse permittens? Illum ergo sic diligamus, ut aliud praeter ipsum non diligatur; et fit in nobis quod diximus, quod cantavimus, quia et hic vox nostra est: In quacumque die invocavero te, ecce scivi quoniam Deus meus es tu. Hoc est invocare Deum, gratis invocare. Proinde de quibusdam quid dictum est? Dominum non invocaverunt. Quasi Dominum sibi invocare videbantur; et petebant eum de haereditatibus, de amplianda pecunia, de prolonganda vita ista, de caeteris temporalibus rebus: et quid de illis Scriptura? Dominum non invocaverunt. Ideo quid sequitur? Ibi timuerunt timore, ubi non erat timor 49Psal. XIII, 5 . Quid est, ubi non erat timor? Ne illis subtraheretur pecunia, ne aliquid in domo eorum minus fieret; postremo ne minus annorum haberent in hac vita, quam sibi sperabant: verum ibi trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Quales fuerunt illi Judaei: Si dimiserimus eum vivere, venient Romani, et auferent a nobis et locum et gentem 50Joan. XI, 48 . Ibi timuerunt timore ubi non erat timor. Ecce scivi, quoniam Deus meus es tu. Magnae divitiae cordis, magnum lumen oculi interioris, magna fiducia securitatis! Ecce scivi quoniam Deus meus es tu.

Notes

  1. 47. I Joan. III, 2
  2. 48. Joan. XIV, 23
  3. 49. Psal. XIII, 5
  4. 50. Joan. XI, 48