[vers. 15.] Post hanc autem dispensationem justum veniet judicium: de quo ita dicit, ut intelligamus unicuique homini supplicium fieri de peccato suo, et ejus iniquitatem in poenam converti; ne putemus illam tranquillitatem, et ineffabile lumen Dei de se proferre unde peccata puniantur, sed ipsa peccata sic ordinare, ut quae fuerunt delectamenta homini peccanti, sint instrumenta Domino punienti. Ecce, inquit, parturivit injustitiam. Quid enim conceperat, ut injustitiam parturiret? Concepit, inquit, laborem 53Gen. III, 17 . Hinc est ergo illud, In labore manducabis panem tuum; hinc etiam illud, Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis. Jugum enim meum lene est, et onus meum leve 54Matth. XI, 28, 30 . Non enim poterit labor finiri, nisi hoc quisque diligat quod invito non possit auferri. Nam cum ea diliguntur quae possumus contra voluntatem amittere, necesse est ut pro his miserrime laboremus; et ut haec adipiscamur, in angustiis terrenarum aerumnarum, cum sibi quisque illa rapere et praevenire alterum, aut extorquere alteri cupit, injustitias machinemur. Recte ergo et prorsus ex ordine parturivit injustitiam, qui concepit laborem. Parit autem quid, nisi quod parturivit, quamvis non hoc parturierit quod concepit? non enim hoc nascitur quod concipitur; sed concipitur semen, nascitur quod formatur ex semine. Labor est igitur semen iniquitatis; peccatum autem conceptio laboris, id est illud primum peccatum, apostatare a Deo 55Eccli. X, 14: parturivit ergo injustitiam qui concepit laborem. Et peperit iniquitatem: iniquitas, hoc est quod injustitia; hoc ergo peperit quod parturivit. Quid deinde sequitur?