[vers. 4.] Laboravi clamans; raucae factae sunt fauces meae. Hoc ubi? hoc quando? Interrogemus Evangelium. Passionem quippe Domini nostri in hoc psalmo cognoscimus. Et quidem passum eum novimus; intrasse aquas usque ad animam ejus, quia populi praevaluerunt usque ad mortem ejus, legimus, credimus; tempestate illum demersum esse, quia praevaluit seditio ad eum occidendum, agnoscimus: verum et laborasse eum clamando, et raucas factas esse fauces illius, non solum non legimus, sed etiam contra legimus, quia non respondebat eis verbum, ut impleretur quod in alio psalmo dictum est, Factus sum quasi homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones 24Psal. XXXVII, 15 ; et quod in Isaia prophetatum est, Sicut ovis ad immolandum ductus est, et sicut agnus coram tondente se, sic non aperuit os suum 25Isai. LIII, 7 . Si factus est sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones, quomodo laboravit clamans, et raucae factae sunt fauces ejus? An ideo jam tunc tacebat, quia raucus erat, qui sine causa tantum clamaverat? Et illam quidem ejus vocem de psalmo quodam in cruce novimus: Deus, Deus meus, utquid me dereliquisti 26Psal. XXI, 2 ? Sed quanta illa vox fuit, aut quam diuturna, ut in ea raucae factae essent fauces ejus? Diu clamavit, Vae vobis scribae, et Pharisaei 27Matth. XXIII, 13, 14 : diu clamavit, Vae mundo ab scandalis 28Id. XVIII, 7 . Et revera quomodo raucus clamabat, et ideo non intelligebatur, quando dicebant Judaei: Quid est quod dicit? Durus est hic sermo; quis potest illum audire? Non scimus quid dicat 29Joan. VI, 61, et XVI, 18 . Ille omnia verba dicebat; sed illis raucae fuerunt fauces ejus, qui voces ejus non intelligebant. Laboravi clamans; raucae factae sunt fauces meae.