[vers. 2, 3.] Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? tam scilicet multiplicati sunt, ut etiam de numero discipulorum non defuerit qui numero accesserit persequentium. Multi insurgunt super me: multi dicunt animae meae: Non est salus illi in Deo ejus. Manifestum est quod nisi desperarent resurrecturum, non utique occiderent. Ad hoc valent illae voces: Descendat de cruce, si Filius Dei est; et: Alios salvavit, seipsum non potest 7Id. XXVII, 42 . Ergo nec Judas eum tradidisset, nisi ex eorum esset numero qui Christum contemnerent, dicentes: Non est salus illi in Deo ejus.