TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 5.] Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant populum meum in cibo panis? Nonne scient? nonne illis ostendetur? Dic, minare, loquere ex parturiente et dolente. Populus enim tuus devoratur in cibo panis. Est ergo hic populus Dei qui devoratur. Certe non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Respondetur ex illa regula. Sed iste populus qui devoratur, iste populus qui patitur malos, iste qui gemit et parturit inter malos, jam ex filiis hominum filii Dei facti sunt: ideo devoratur. Consilium enim inopis confudistis, quoniam Dominus spes ejus est 17Psal. XIII, 6. Plerumque enim ut devoretur populus Dei, hoc ipsum in illo contemnitur, quia populus Dei est. Rapiam, inquit, et exspoliem; si christianus est, quid mihi facturus est? Loquitur pro illo, qui loquitur pro parturiente, et minatur devorantibus, dicens, Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem? Nam et ille qui videbat furem, et concurrebat cum eo, et cum adulteris portionem suam ponebat, sedens adversus fratrem suum detrahebat, et adversus filium matris suae ponebat scandalum, dixit in corde suo: Non est Deus. Ideo hoc illi dicitur, Haec fecisti, et tacui: suspicatus es iniquitatem, quod ero tui similis: hoc est, non ero Deus, si ero tibi similis. Sed quid sequitur? Arguam te, et statuam te ante faciem tuam 18Psal. XLIX, 18-21 . Sic et hic, Arguam te, et statuam te ante faciem tuam. Non vis modo nosse ut tibi displiceas, nosces ut plangas. Non enim non demonstraturus est Deus iniquis iniquitatem suam. Si non est demonstraturus, qui erunt qui dicturi sunt: Quid nobis profuit superbia, et divitiarum jactantia quid contulit nobis 19Sap. V, 8 ? Tunc ergo scient qui modo scire nolunt. Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant populum meum in cibo panis? Quid addidit, in cibo panis? Tanquam panem manducant populum meum. Caetera enim quae manducamus, possumus modo illa, modo illa; non semper hoc olus, non semper hanc carnem, non semper haec poma: semper autem panem. Quid est ergo, devorant populum meum in cibo panis? Sine intermissione, sine cessatione devorant, qui devorant populum meum in cibo panis.

Notes

  1. 17. Psal. XIII, 6
  2. 18. Psal. XLIX, 18-21
  3. 19. Sap. V, 8