TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

«Cum irasceretur furor eorum super nos.» Nostis, fratres, in aliquo de superioribus psalmis, in ipso initio canticorum graduum contra linguam subdolam petisse auxilium quemdam, qui coepit ascendere; et dixisse, «Domine, erue animam meam a labiis injustis, et a lingua dolosa.» Primo enim cum coeperit homo ascendere et proficere, in ipso exordio ascensionis, linguas dolosas patitur, blandas ad perniciem, blandas ad malam suasionem: Quid facis? quare hoc facis? Aliter enim vivi non potest? serviri aliter Deo non potest? Tu solus es qui vis hoc esse quod alii non sunt! Et si inveneris alios qui tecum sunt, illa blanda et dolosa lingua quid dicit? Ecce illi potuerunt; forte tu non poteris. Aggrederis; deficies: et melius erat non incipere, quam coepisse et defecisse. Lingua dolosa adhuc blanditur. Si perseveraveris, vincitur lingua dolosa et blandiens, incipit esse aperte saeviens; et quae blandiebatur ut seduceret, minatur ut terreat. Sed si Dominus est in te, et non reliqueris de corde tuo Christum; quomodo per sagittas acutas et carbones desolatorios vicisti linguas dolosas 14Psal. CXIX, 2-4 , id est, per verba Dei quibus transfixum erat cor tuum, et per exempla justorum qui de mortuis vivificati sunt, de peccatoribus facti sunt justi, quomodo carbones de morte revivescunt: quomodo ergo illos vicisti sagittis et carbonibus desolatoriis, dolose blandientes et blandiendo seducentes; sic istos vinces jam irascendo comminantes, quia blandiendo seducere nequiverunt. Victi sunt cum blandirentur, vincantur et cum minantur. Sed vincuntur, quomodo, «nisi quia Dominus erat in nobis?» Manifestum est quia non vicisti tu, sed vicit ille qui est in te. Imperatorem talem portas, et vinceris? Nonne ille est quem portas, qui dixit, «Ego vici saeculum» 15Joan. XVI, 33 ? nonne prior moriens vicit diabolum, cum semper esset super omnem creaturam, quia Verbum Deus est apud Deum? Quare vicit, nisi ut te doceret cum diabolo dimicare? Et tamen jam doctus, nisi in te sit ille qui prior tibi vicit, vinceris. «Nisi quia Dominus erat in nobis, dum insurgerent homines super nos, forsitan vivos absorbuissent nos. Dum irasceretur furor ipsorum super nos:» jam irascuntur, jam aperte saeviunt: «forsitan aqua demersisset nos.» Aquam dicit populos peccatores; et videbimus qualem aquam in consequentibus. Quicumque autem consensisset illis, aqua illum operuisset. Moreretur enim morte Aegyptiorum, non transiret exemplo Israelitarum. Nostis enim, fratres, quia per aquam populus Israelitarum transiit, et ipsa aqua populus Aegyptiorum coopertus est 16Exod. XIV, 22-29 . «Aqua,» inquit, «demersisset nos.»

Notes

  1. 14. Psal. CXIX, 2-4
  2. 15. Joan. XVI, 33
  3. 16. Exod. XIV, 22-29