[vers. 14.] Devastavit eam aper de silva. Aprum de silva quid intelligimus? Judaeis porcus adversus est, et in porco ponunt tanquam immunditiam Gentium. A Gentibus autem eversa est gens Judaea: sed rex ille qui evertit, non tantum porcus immundus, sed etiam aper fuit. Quid enim aper, nisi porcus saevus, porcus superbus? Aper de silva vastavit eam. De silva: de Gentibus. Etenim illa vinea erat; Gentes autem silvae erant. Sed quando crediderunt Gentes, quid dictum est? « Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum 27Psal. XCV, 12. Devastavit eam aper de silva, et singularis ferus depastus est eam. » Quid est, « singularis ferus? » Ipse aper qui devastavit eam, singularis ferus. Singularis, quia superbus. Hoc enim dicit omnis superbus: Ego sum; ego sum, et nemo.