TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 16, 17.] In his omnibus non exsultabimus? aut quod exsultamus capiemus? aut verba sufficient laetitiae nostrae? aut lingua idonea erit explicare gaudium nostrum? Si ergo nulla verba sufficiunt; «Beatus populus sciens jubilationem.» O beate popule! putas, intelligis jubilationem? Nullo modo beatus es, nisi intelligas jubilationem. Quid est, intelligas jubilationem? Scias unde gaudeas quod verbis explicare non possis. Gaudium enim tuum non de te, ut qui gloriatur, in Domino glorietur 35I Cor. I, 31 . Noli ergo exsultare in superbia tua, sed in gratia Dei. Vide ipsam gratiam tantam esse, cui lingua explicandae non sit idonea, et intellexisti jubilationem.

Notes

  1. 35. I Cor. I, 31