[«vers. 127.] Ideo,» inquit, «dilexi mandata tua super aurum et topazion.» Id agit gratia, ut dilectione impleantur mandata Dei, quae timore non poterant. Gratia quippe Dei «diffunditur charitas in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis» 426Ibid. 5 . Propter quod et ipse Dominus dicit, «Non veni legem solvere, sed implere» 427Matth. V, 17 ; et idem apostolus, «Plenitudo legis charitas» 428Rom. XIII, 10 . Ideo, «super aurum et topazion.» Hoc enim et in alio psalmo legitur: «Super aurum et lapidem pretiosum multum» 429Psal. XVIII, 11 . Topazion quippe lapidem multum perhibent esse pretiosum. In testamento autem veteri latentem gratiam, tanquam velo interposito, non intelligentes, quod significabatur quando in faciem Moysi intendere non valebant 430Exod. XXXIV, 33-35; II Cor. III, 13-16 , propter mercedem terrenam atque carnalem Dei mandata facere conabantur, neque faciebant; quia non ipsa, sed aliud diligebant. Unde illa non erant opera volentium, sed onera potius invitorum. Cum vero ipsa mandata diliguntur super aurum et lapidem pretiosum multum, omnis prae ipsis mandatis terrena vilis est merces; nec ulla ex parte comparantur quaecumque alia hominis bona, his bonis quibus ipse homo fit bonus.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 426. Ibid. 5
- 427. Matth. V, 17
- 428. Rom. XIII, 10
- 429. Psal. XVIII, 11
- 430. Exod. XXXIV, 33-35; II Cor. III, 13-16