TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 30.] Confitebor Domino nimis in ore meo, Nimis» dici solet in consuetudine sermonis latini, quod plus est quam debet: cui contrarium est parum, quod minus est quam debet. Sed «nimis,» graece ἄγαν dicitur; iste autem versus non habet ἄγαν, sed habet σφόδρα. Quod quidam nostri sic interpretati sunt, ut pro eo ponerent aliquando «nimis,» aliquando «valde.» Sed si «nimis» pro eo quod est «valde» intelligatur, potest et in laude poni; nam et ista confessio laudem significat. Ita enim sequitur: «Et in medio multorum laudabo eum.» Dicit etiam in alio psalmo, «In medio Ecclesiae cantabo te» 77Psal. XXI, 23 . Sed cum ipsa cantat Ecclesia, quae corpus est Christi, quomodo in medio Ecclesiae cantat Ecclesia? Ita et hic multi cum sint membra Christi, si cum ipsi laudant, ille laudat, quia membra sunt ejus; quomodo in medio multorum laudat, quando ipsis multis laudantibus dicitur ipse laudare? An ideo laudat in medio multorum, quia cum Ecclesia sua est hic usque in consummationem saeculi 78Matth. XXVIII, 20 ; ut quod ait, «in medio multorum,» hoc accipiamus quod ab eisdem multis honoratur? In medio quippe esse dicitur, cui honor praecipuus exhibetur. Si autem cor est tanquam hominis medium; nihil melius intelligitur dictum, quam in cordibus multorum laudabo eum. Habitat enim Christus per fidem in cordibus nostris 79Ephes. III, 17 : et ideo ait, «in ore meo,» id est in ore corporis mei, quod est Ecclesia. Corde enim creditur ad justitiam; ore autem confessio fit ad salutem 80Rom. X, 10 .

Notes

  1. 77. Psal. XXI, 23
  2. 78. Matth. XXVIII, 20
  3. 79. Ephes. III, 17
  4. 80. Rom. X, 10