Ex ipsis principibus erat et iste Centurio, de quo modo Evangelium cum legeretur audistis. Erat enim Centurio habens honorem et potestatem inter homines, princeps erat de principibus populorum. Venienti ad se Christo obviam misit amicos suos, imo vere transituro Christo misit amicos; et rogavit ut curaret puerum ejus qui periculose infirmabatur: et cum vellet ipse Dominus venire, hoc ei mandavit, Non sum dignus ut sub tectum meum intres, sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites. Videte quemadmodum tenuit ordinem: prius commemoravit quod sub alio esset, et postea quod alii sub illo essent. Sub potestate sum, et in potestate sum; et sub aliquo sum, et super aliquos sum. Et dico huic, Vade, et vadit; et alii, Veni, et venit; et servo meo, Fac hoc, et facit. Tanquam diceret, Si ego sub potestate constitutus jubeo illis qui sub me sunt, tu qui sub nullius potestate positus es, non potes jubere creaturae tuae, quando omnia per te facta sunt, et sine te factum est nihil? Dic ergo verbo, inquit, et sanabitur puer meus. Nam ut in domum meam intres, non sum dignus. Trepidavit Christum mittere intra parietes suos, et jam intus erat in corde ejus: jam erat anima ejus sedes illius, jam ibi sedebat ille qui humiles requirebat. Conversus denique Christus, miratus est, et ait sequentibus se: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel 35Luc. VII, 6-9 . Et sicut alius evangelista eamdem rem narrat, sequitur Dominus, et dicit: Ideo dico vobis, quia multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum. Iste enim Centurio non erat de populo Israel. Nam in populo Israel superbi repellebant a se Deum: in principibus Gentium inventus est humilis, qui ad se invitaret Deum. Admirans Jesus fidem ipsius, reprobat perfidiam Judaeorum. Sani enim sibi videbantur, cum periculosius aegrotarent, quando medicum non cognoscentes occidebant. Cum ergo reprobaret et repudiaret illorum superbiam, quid ait? Ideo vobis dico, quia multi ab Oriente et Occidente venient, non pertinentes ad cognationem Israel: venient multi quibus dixit, Omnes gentes, plaudite manibus; et recumbent cum Abraham in regno coelorum. Non illos genuit carne sua Abraham; et venientes recumbent cum illo in regno coelorum, et filii ipsius erunt. Quare filii ipsius? Non nati de carne, sed sequendo fidem ipsius. Filii autem regni, id est Judaei, ibunt in tenebras exteriores: illic erit ploratio et stridor dentium 36Matth. VIII, 11, 12 . Damnabuntur in tenebras exteriores qui nati sunt de carne Abrahae, et recumbent cum eo in regno coelorum qui imitati sunt fidem Abrahae. Merito ergo et hic, Principes populorum convenerunt cum Deo Abraham.