[vers. 10-12.] In quorum manibus iniquitates sunt, dextera eorum repleta est muneribus: munera non solum pecunia est, non solum aurum et argentum, non solum exenia sunt; neque omnes qui accipiunt ea, accipiunt munera. Aliquando enim accipiuntur ab Ecclesia. Quod dico, Petrus accepit, Dominus accepit, loculos habuit, ea quae mittebantur Judas auferebat. Sed quid est accipere munera? Propter munera laudare hominem, adulari homini, palpare blandiendo, judicare contra veritatem propter munera. Propter quae munera? Non solum propter aurum et argentum et hujusmodi aliquid, sed etiam propter laudem qui judicat male, munus accipit, et munus quo nihil inanius. Patuit enim illi manus ad accipiendum judicium linguae alienae, et perdidit judicium conscientiae suae. Ergo in quorum manibus iniquitates sunt, dextera eorum repleta est muneribus. Videtis, fratres, quia coram Deo sunt, et in quorum manibus non sunt iniquitates, nec dextera eorum repleta est muneribus, utique coram Deo, et non possunt nisi Deo dicere, Tu scis: non possunt nisi illi dicere: Ne comperdas cum impiis animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam; qui solus potest videre, quia non accipiunt munera. Verbi causa, contingit ut duo homines habeant causam apud servum Dei; nemo nisi suam justam dicit causam; nam si iniquam putaret causam suam, judicem non quaereret. Et ille se putat justam causam habere, et ille. Veniunt ad judicem. Antequam proferatur sententia, ambo dicunt: Amplectimur judicium tuum; quidquid judicaveris, absit ut respuamus. Quid et tu dicis? Judica quidvis, tantum judica: prorsus si in aliquo repugnavero, anathema sim. Ambo amant judicem antequam judicet. Cum autem dicta fuerit sententia, contra unum erit; et neuter eorum scit contra quem futura est. Ille ergo si utrisque placere voluerit, accipit munus laudem hominum. Sed accepto munere isto, videte quod munus amittat. Accipit quod sonat, et transit: perdit quod dicitur, et nunquam transit. Verbum Dei semper dicitur, nunquam transit: verbum hominis mox ut dictum fuerit, transit. Tenet inania, dimittit solida. Si autem Deum intueatur, prolaturus est sententiam contra unum, considerato Deo, sub quo judice illam profert. Ille autem contra quem prolata fuerit, et si jam effringi non potest, quia tenetur jure forte non ecclesiastico, sed principum saeculi, qui tantum detulerunt Ecclesiae, ut quidquid in ea judicatum fuerit, dissolvi non possit; si ergo effringi non potest, jam non vult intueri se, et caecos oculos dirigit in judicem, detrahit quantum potest. Placere illi, inquit, voluit, diviti favit, aut aliquid ab illo accepit, aut timuit illum offendere. Accusat quasi accepta sint munera. Si autem pauper habuerit contra divitem, et pro paupere fuerit judicatum; dicit item dives, Accepit munera. Quae munera a paupere? Vidit, inquit, pauperem, et ne reprehenderetur quod contra pauperem fecerit, oppressit justitiam, et protulit contra veritatem sententiam. Cum ergo necesse sit ut hoc dicatur, videte non posse dici ab his qui munera non accipiunt, nisi coram oculis Dei, qui solus videt quis accipiat, et quis non accipiat: Ego autem in innocentia mea ambulavi, redime me, et miserere mei: pes meus stetit in rectitudine. Concussus sum quidem undique scandalis et tentationibus reprehendentium judicium humana temeritate: sed pes meus stetit in rectitudine. Quare autem in rectitudine? Quia superius dixerat: Et in Domino sperans non movebor.