TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 15.] Unde ergo isti vaniloqui? quare vanitatem locutum est os eorum? Quia «dextera eorum dextera iniquitatis.» Non ergo eos arguo; quia filii eorum velut novellae constabilitae a juventute sua, nec quia filiae eorum ornatae sicut similitudo templi, nec quia caetera abundantia et pax terrena aderat eis: sed quare arguo? «Beatum dixerunt populum cui haec sunt.» O loquentes homines vanitatem! «Beatum dixerunt populum cui haec sunt.» Perdiderunt veram dexteram; maligni, perversi, beneficia Dei inverse vestierunt. O maligni, o vaniloqui, o filii alieni! «Beatum dixerunt populum cui haec sunt.» Quod ad sinistram erat, ad dexteram posuerunt: «Beatum dixerunt populum cui haec sunt.» Quid tu, David? quid tu, corpus Christi? quid vos, membra Christi? quid vos, non filii alieni, sed Dei? Quoniam vaniloqui filii alieni «beatum dixerunt populum cui haec sunt:» vos, quid dicitis? «Beatus populus cujus Dominus Deus ipsius.» Habete ergo sinistram, sed in sinistra: desiderate dexteram, ut ponamini ad dexteram. In sinistra enim habuerunt sinistram, apud quos esurivit, et dederunt ei manducare; sitivit, potumi dederunt; hospes fuit, susceperunt; nudus fuit, vestierunt 62Matth. XXV, 35, 36 . Hoc totum de sinistra abstulerunt, et ad dexterae opera transtulerunt, ut ad dexteram ponerentur. «Dixerunt» ergo vaniloqui filii alieni «beatum populum cui haec sunt;» vos dicite nobiscum, «Beatus populus cujus Dominus Deus ipsius».

Notes

  1. 62. Matth. XXV, 35, 36