Deinde ne vim divinis verbis inferre videamur, et ubi dictum est, Non perdet eos, nos dicamus, Sed postea perdet eos: de hoc ipso praesenti psalmo usitatissimam Scripturae locutionem advertamus, unde ista quaestio multo diligentius veriusque solvatur. Certe de his ipsis loquens paulo post, cum commemorasset quae propter eos Aegyptii perpessi fuerant, commemorans ultimam plagam, « Et percussit, » inquit, « omne primitivum in terra Aegypti, primitias laboris eorum in tabernaculis Cham. Et abstulit sicut oves populum suum, et perduxit eos tanquam gregem in deserto. Et deduxit eos in spe, et non timuerunt: et inimicos eorum operuit mare. Et induxit eos in montem sanctificationis suae; montem quem acquisivit dextera ejus. Et ejecit a facie eorum gentes, et sorte distribuit eis terram in funiculo distributionis. » Si quis ad haec verba nobis inferens quaestionem dicat: Quomodo eis haec omnia collata esse commemorat, cum ipsi non fuerint perducti in terram promissionis, qui ab Aegypto liberati sunt, quoniam illi mortui sunt? quid respondebimus, nisi eos dictos, quia idem ipse populus fuit per successionem filiorum? Sic ergo, cum audimus, maxime quia futuri temporis verba sunt, « Et propitius fiet peccatis eorum, et non perdet eos; et abundabit ut avertat iram suam, et non accendet omnem iram suam, » intelligamus in his impletum de quibus dicit Apostolus: « Sic ergo et in hoc tempore reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt. » Unde etiam dicit: « Numquid repulit Deus plebem suam? Absit. Nam et ego Israelita sum ex genere Israel, de tribu Benjamin, Hebraeus ex Hebraeis » 78Rom. XI, 5, 1, et Philipp. III, 5. Hos igitur Scriptura praevidit qui in Christum fuerant ex isto populo credituri, et accepturi peccatorum remissionem, usque ad illud maximum quo insanientes ipsum medicum peremerunt. Hinc omnino dictum, « Ipse autem est misericors, et propitius erit peccatis eorum, et non perdet eos; et abundabit ut avertat iram suam; » quia etiam illud remisit, quod ab eis unicus Filius ejus occisus est: et non accendet omnem iram suam; quia reliquiae salvae factae sunt.