[vers. 11.] Et cooperui in jejunio animam meam; et factum est mihi in opprobrium. Jejunium Christi spiritualiter jam in alio psalmo commendavimus Charitati Vestrae. Jejunium ipsius erat, quando defecerunt omnes qui in eum crediderant; quia et esuries ipsius erat ut in eum crederetur: quia et sitis ipsius erat, quando dixit mulieri, Sitio, da mihi bibere 60Id. IV, 7 ; fidem quippe ipsius sitiebat. Et de cruce cum diceret, Sitio 61Id. XIX, 28 , fidem illorum quaerebat, pro quibus dixerat: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 62Luc. XXIII, 34 . Sed illi homines quid propinarunt sitienti? Acetum. Acetum etiam vetus dicitur. Merito de vetere homine propinarunt, quia novi esse noluerunt. Quare novi esse noluerunt? Quia ad titulum psalmi hujus ubi scriptum est, Pro iis qui commutabuntur, non pertinuerunt. Ergo, operui in jejunio animam meam. Denique respuit etiam fel quod illi obtulerunt: jejunare elegit, quam amaritudinem accipere. Non enim intrant in corpus ejus amaricantes, de quibus alio loco psalmus dicit: Qui amaricant, non exaltentur in semetipsis 63Psal. LXV, 7 . Ergo, operui in jejunio animam meam; et factum est mihi in opprobrium. Hoc ipsum mihi in opprobrium factum est, quia non illis consensi, hoc est, ab illis jejunavi. Qui enim non consentit male suadentibus, jejunat ab ipsis; et per hoc jejunium meretur opprobrium, ut ideo illi insultetur, quia non consentit ad malum.