TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 35.] Et comedit omne fenum in terra eorum, et comedit omnem fructum terrae eorum.» Et fenum fructus est, sicut loqui Scriptura consuevit, quae fenum appellat etiam segetes frugum, sed ut duo diceret, duobus fortasse quae dixerat, numero voluit consonare, id est, locustae et brucho. Hoc autem totum pertinet ad elocutionis varietatem medentem fastidio, non ad diversitatem sententiarum.