TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 26.] Fiat habitatio eorum deserta. Hoc jam in manifesto. Quomodo enim liberationem suam non solum occultam commendavit dicens, Intende animae meae, et redime eam; verum etiam manifestam secundum corpus, adjiciens, Propter inimicos meos erue me: ita et his futuras quasdam calamitates praedicit occultas, de quibus paulo ante loquebatur. Nam quotusquisque est, qui intelligat infelicitatem hominis cujus cor jam caecum est? Tollantur illi oculi corpoporis; omnes homines miserum dicunt: perdat oculos mentis, sed tamen circumfluat omni abundantia rerum; felicem appellant, sed qui similiter mentis oculos perdiderunt. Ergo jam quid aperte, ut appareat omnibus quia vindicatum est in eis? Nam caecitas Judaeorum, occulta vindicta est: manifesta vero quae? Fiat habitatio eorum deserta, et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet. Factum est hoc in ipsa civitate Jerusalem, in qua sibi visi sunt potentes, clamando adversus Filium Dei, Crucifige, crucifige 95Joan. XIX, 6 ; et praevalendo, quia potuerunt occidere eum qui mortuos suscitabat. Quam sibi potentes, quam magni visi sunt! Consecuta est postea vindicta Domini; expugnata est civitas, debellati Judaei, occisa nescio quot hominum millia. Nullus illuc modo permittitur accedere Judaeorum; ubi potuerunt adversus Dominum clamare, ibi a Domino non permittuntur habitare. Perdiderunt locum furoris sui: atque utinam vel nunc agnoscant locum quietis suae! Quid profuit illis Caiphas dicendo: Nos si istum dimiserimus sic, venient Romani, et tollent nobis et locum et regnum 96Joan. XI, 48 ? Ecce et non eum dimiserunt vivum, et ille vivit; et venerunt Romani, et tulerunt eis et locum et regnum. Modo audiebamus, cum Evangelium legeretur: Jerusalem, Jerusalem, quoties volui congregare filios tuos, tanquam gallina pullos suos sub alas suas; et noluisti! Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta 97Matth. XXIII, 37 et 38 . Hoc et hic dicitur: Fiat habitatio eorum deserta, et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet. Non sit qui inhabitet, sed ex numero illorum. Nam loca illa omnia et hominibus plena sunt, et Judaeis inania.

Notes

  1. 95. Joan. XIX, 6
  2. 96. Joan. XI, 48
  3. 97. Matth. XXIII, 37 et 38