TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 1.] Psalmus centesimus quartus, primus est in eis quibus praenotatur «Alleluia.» Cujus verbi, vel potius duorum verborum, interpretatio est, Laudate Deum. Et ideo inde coepit: «Confitemini Domino, et invocate nomen ejus.» In laude enim intelligenda est ista confessio, sicut est, «Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae» 1Matth. XI, 25 . Praemissa enim laude, invocatio sequi solet, ubi desideria precator alligat: unde et ipsa oratio dominica habet a capite brevissimam laudem, quod est, «Pater noster qui es in coelis» 2Id. VI, 9 . Tunc quae petuntur, deinceps consequuntur. Unde et alibi in psalmo dicitur: «Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum» 3Psal. LXXIV, 2 . Quod alibi est planius: «Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero» 4Psal. XVII, 4 : ita et hic, «Confitemini,» inquit, «Domino, et invocate nomen ejus;» quod tale est, ac si diceret, Laudate Dominum, et invocate nomen ejus. Exaudit quippe invocantem, quem laudantem videt: laudantem videt, quem probat amantem. Et in quo voluit Dominus boni servi amorem circa se ostendi maxime, nisi in eo quod illi ait, «Pasce oves meas» 5Joan. XXI, 17 ? Unde et hic sequitur, «Annuntiate inter gentes opera ejus;» vel potius, ut de graeco ad verbum exprimatur, quod et alii latini codices habent, «Evangelizate» «in gentibus opera ejus.» Quibus hoc dicitur, nisi Evangelistis in prophetia?

Notes

  1. 1. Matth. XI, 25
  2. 2. Id. VI, 9
  3. 3. Psal. LXXIV, 2
  4. 4. Psal. XVII, 4
  5. 5. Joan. XXI, 17