[vers. 14.] Et quid ille dicit, qui legem illi constituit? Audiamus et vocem Domini desuper exhortantis nos, consolantis nos; illius vocem, quem habemus pro patre et matre qui nos dereliquerunt, illius vocem audiamus. Audivit enim gemitus nostros, vidit suspiria nostra, intuitus est desiderium nostrum, et unam petitionem nostram, unam postulationem per advocatum Christum libenter accepit; et donec peragamus istam peregrinationem, qua dilaturus est, non ablaturus quod promisit, dixit nobis: Sustine Dominum. Non sustinebis mendacem, non eum qui poterit falli, non eum qui non est inventurus quod det. Omnipotens promisit, certus promisit, verax promisit, Sustine Dominum, viriliter age. Noli dissolvi: ne sis inter eos quibus dicitur, Vae nis qui perdiderunt sustinentiam 38Eccli. II, 16 ! Sustine Dominum, omnibus nobis dicitur, et uni homini dicitur. Unus sumus in Christo, corpus Christi sumus, qui unam illam desideramus, qui unam illam petimus, qui in illis diebus malorum nostrorum ingemiscimus, qui credimus nos videre bona Domini in terra viventium; nobis omnibus, qui unus in uno sumus, dicitur, Sustine Dominum, viriliter age; et confortetur cor tuum, et sustine Dominum. Quid aliud tibi dicat, quam ut hoc repetat quod audisti? Sustine Dominum, viriliter age. Ergo qui perdidit sustinentiam, effeminatus est, perdidit vigorem. Hoc viri, hoc feminae audiant, quia in uno viro vir et femina. Talis in Christo nec masculus nec femina est 39Galat. III, 28. Sustine Dominum, viriliter age; et confortetur cor tuum, et sustine Dominum. Sustinendo Dominum habebis eum, habebis quem sustinebis. Aliud desidera, si majus, si melius, si suavius inveneris.