[«vers.» 97.] Saepe admonuimus laudabilem latitudinem, in qua nullas, cum mandata Dei facimus, patiamur angustias, intelligendam esse charitatem. Propter quod etiam in magno isto psalmo cum superius dixisset, «Latum mandatum tuum valde;» in hoc sequenti versu ostendit unde sit latum, dicens: «Quomodo dilexi legem tuam, Domine!» Dilectio est igitur latitudo mandati. Unde quippe fieri potest ut diligatur qipd Deus jubet diligi, et ipsa jussio non diligatur? Ipsa est enim lex. «Tota,» inquit, «die meditatio mea est.» Ecce quomodo eam dilexi, ut tota die meditatio mea esset: vel potius, sicut graecus habet, «totam diem», ubi magis continuatio meditantis exprimitur. Id autem intelligitur per omne tempus, quod est semper. Tali expugnatur dilectione cupiditas, quae saepe faciendis legis jussionibus contracdicit, concupiscente adversus spiritum carne: adversus quam spiritus concupiscens 327Galat. V, 17 , ita debet diligere legem Dei, ut totam diem meditatio ejus sit. Dicit autem Apostolus: «Ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? factorum? Non, sed per legem fidei» 328Rom. III, 27 . Haec est fides quae per dilectionem operatur 329Galat. V, 6 ; quoniam quaerendo, petendo, pulsando, impetrat Spiritum bonum 330Luc. XI, 10, 13 , per quem dilectio ipsa diffunditur in cordibus nostris 331Rom. V, 5 . Hoc enim Spiritu Dei quicumque aguntur, hi filii sunt Dei 332Id. VIII, 14 : qui recipiuntur ut recumbant cum Abraham, Isaac et Jacob in regno coelorum 333Matth. VIII, 11 ; expulso servo, qui non manet in domo in aeternum 334Joan. VIII, 35 ; id est Israel secundum carnem, cui dictum est, «Cum videritis Abraham, Isaac, et Jacob, et omnes Prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras. Et venient ab oriente, et occidente, et aquilone, et austro, et accumbent in regno Dei. Et ecce sunt novissimi qui erant primi, et sunt primi qui erant novissimi» 335Luc. XIII, 28-30 . «Gentes» autem, sicut ait Vas electionis, «quae non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam; justitiam autem quae ex fide est: Israel autem persequens legem justitiae, in legem justitiae non pervenit. Quare? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus, offenderunt in lapidem offensionis» 336Rom. IX, 30-32 . Ita facti sunt inimici hujus qui hic in prophetia loquitur. 2. [«vers.» 98.] Ac deinde conjungit: «Super inimicos meos sapere fecisti me mandatum tuum, quoniam in aeternum mihi est.» Illi namque zelum quidem Dei habent, sed non secundum scientiam. Ignorantes enim Dei justitiam, et suam quaerentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti 337Rom. X, 2 et 3 . Iste vero qui super istos inimicos suos sapit mandatum Dei, inveniri vult cum Apostolo non habens justitiam suam, quae ex lege est, sed justitiam per fidem Christi, quae est ex Deo 338Philipp. III, 9 : non quia lex quam legunt inimici ejus, non est ex Deo; sed quia eam non sapiunt, sicut iste qui super inimicos suos eam sapit, cohaerendo lapidi in quem illi offenderunt. Finis enim legis Christus, ad justitiam omni credenti 339Rom. X, 4 , ut justificentur gratis per gratiam ipsius 340Id. III, 24 : non sicut illi qui viribus suis se legem facere existimant, et ideo ex lege quidem Dei, sed suam justitiam constituere quaerunt; sed quomodo filius promissionis, qui esuriens et sitiens eam 341Matth. V, 6 , petendo, quaerendo, pulsando quodammodo a Patre mendicat 342Id. VII, 7 , ut adoptatus per Unigenitum accipiat. Sic autem mandatum Dei quando sapuisset, nisi eum ipse sic sapere fecisset cui dicit: «Super inimicos meos supere fecisti me mandatum tuum?» Inimici quippe ejus illi, velut ex Agar, in servitutem generati 343Galat. IV, 24 , ex eodem mandato temporalia praemia quaesierunt; et ideo non fuit illis in aeternum, sicut est huic. Melius quippe intellexerunt qui interpretati sunt «in aeternum,» quam qui «in saeculum,» tanquam finito isto saeculo nullum jam legis posset esse mandatum. Ita vero nullum erit, sed in tabulis visibilibus librisque conscriptum: in tabulis vero cordis, dilectio Dei et proximi manebit in aeternum; in quo mandato geminato tota Lex pendet et Prophetae 344Matth. XXII, 37-40 : eritque praemium custoditi mandati hujus ipse mandator, et praemium dilectionis ipse dilectus, quando erit Deus omnia in omnibus 345I Cor. XV, 28 .
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 327. Galat. V, 17
- 328. Rom. III, 27
- 329. Galat. V, 6
- 330. Luc. XI, 10, 13
- 331. Rom. V, 5
- 332. Id. VIII, 14
- 333. Matth. VIII, 11
- 334. Joan. VIII, 35
- 335. Luc. XIII, 28-30
- 336. Rom. IX, 30-32
- 337. Rom. X, 2 et 3
- 338. Philipp. III, 9
- 339. Rom. X, 4
- 340. Id. III, 24
- 341. Matth. V, 6
- 342. Id. VII, 7
- 343. Galat. IV, 24
- 344. Matth. XXII, 37-40
- 345. I Cor. XV, 28