TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Haec vox, fratres, tuta est: sed vigilate in operibus bonis. Tangite psalterium, obediendo praeceptis: tangite citharam, tolerando passiones. Frange esurienti panem tuum, audisti ab Isaia: noli jejunium putare sufficere. Jejunium te castigat, non alterum reficit. Fructuosae erunt angustiae tuae, si alteri praestiteris latitudinem. Ecce fraudasti animam tuam: cui dabis quod tibi abstulisti? ubi pones quod tibi denegasti? Quam multos pauperes saginare potest intermissum hodie prandium nostrum! Ita jejuna, ut alio manducante prandisse te gaudeas, propter orationes, ut exaudiaris. Ibi enim ait: Adhuc loquente te dicam, Ecce adsum; si fregeris ex animo esurienti panem 26Isai. LVIII, 7, 9 et 10 : quia plerumque fit a tristibus et a murmurantibus, ut careant taedio interpellantis, non ut reficiant viscera indigentis: Hilarem autem datorem diligit Deus 27II Cor. IX, 7 . Si panem dederis tristis, et panem et meritum perdidisti. Ergo ex animo fac: ut ille qui intus videt adhuc loquente te, dicat, Ecce adsum. Quam celeriter accipiuntur orationes bene operantium: et haec justitia hominis in hac vita, jejunium, eleemosyna, oratio. Vis orationem tuam volare ad Deum? Fac illi duas alas, jejunium et eleemosynam. Tales nos inveniat, ut securos inveniat lux Dei, et veritas Dei, cum venerit liberare nos a morte, qui jam venit subire pro nobis mortem. Amen.

Notes

  1. 26. Isai. LVIII, 7, 9 et 10
  2. 27. II Cor. IX, 7