[vers. 20.] Inimici autem mei vivunt. Bene est eis, gaudent in saeculi felicitate, ubi ego laboro, et rugio a gemitu cordis mei. Quomodo vivunt inimici illius, quia jam dixit de illis, quoniam locuti sunt vanitatem? Audi et in alio psalmo: Quorum filii sicut novellae constabilitae. Sed superius dixerat: Quorum os locutum est vanitatem, filiae eorum compositae sicut similitudo templi; cellaria eorum plena, eructantia ex hoc in hoc; boves eorum crassi; oves eorum fecundae, multiplicantes in exitibus suis: non est ruina sepis, neque clamor in plateis eorum. Vivunt ergo inimici mei: haec vita est, hanc laudant, hanc amant, hanc malo suo habent. Quid enim sequitur? Beatum dixerunt populum, cui haec sunt. Quid autem tu, qui curam geris pro peccato tuo? quid tu, qui pronuntias iniquitatem tuam? Beatus, inquit, populus cujus est Dominus Deus ipsius 62Psal. CXLIII, 12-15 . Inimici autem mei vivunt: et confirmati sunt super me, et multiplicati sunt qui me oderunt inique. Quid est, qui oderunt inique? Bona sibi volentem oderunt. Qui si redderent mala pro malis, boni non essent: qui si non redderent bona pro bonis, ingrati essent: reddunt autem mala pro bonis qui oderunt inique. Tales fuerunt Judaei: venit ad illos Christus cum bonis, reddiderunt illi mala pro bonis. Cavete hoc malum, fratres: cito subintrat. Quia diximus, Tales erant Judaei: ne putet unusquisque vestrum longe se exceptum. Corripiat te aliquis frater tuus, bonum tibi volens; oderis illum, et talis es. Et videte quam cito fiat, quam facile: et vitatote tam magnum malum, tam agile peccatum.