TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 4.] Nam et si ambulem in medio umbrae mortis: nam et si ambulem in medio vitae hujus, quae umbra mortis est. Non timebo mala, quoniam tu mecum es: non timebo mala, quoniam tu habitas in corde meo per fidem; et nunc mecum es, ut post umbram mortis etiam ego sim tecum. Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt: disciplina tua tanquam virga ad gregem ovium, et tanquam baculus jam ad grandiores filios et ab animali vita ad spiritualem crescentes, ipsa me non afflixerunt, magis consolata sunt; quia memor es mei.