[vers. 20.] Quid autem facit malus homo cum coeperit tribulari? Foris nihil habet, ablata sunt omnia, in conscientia nullum solatium est: non est quo exeat, quia dura sunt; non est quo intret, quia mala sunt. Merito ei fit quod sequitur: Quoniam peccatores peribunt. Quibus enim locus nusquam est, quomodo non peribunt? Consolatio non est in externis, non est in internis. Extra sunt enim a nobis, de quibus consolatio nulla est. Et universi qui Deum non habent, pecuniae, amicitiae, gloriae, facultatibus mundi serviunt, et quaecumque bona sunt corporalia, non possunt consolari intrinsecus, quomodo consolabatur ille plenus sagina interiore, et de ipsa sagina ructans: Dominus dedit, Dominus abstulit, sicut Domino placuit, ita factum est; sit nomen Domini benedictum 58Job I, 21 . Ergo illis peccatoribus non est locus in his quae foris sunt, quia ibi patiuntur tribulationes: conscientia illos non consolatur; non est bene illis secum, quia bene esse cum malo non potest. Quisquis autem malus est, male secum est: torqueatur necesse est sibi seipso tormento. Ipse est enim poena sua, quem torquet conscientia sua. Fugit ab inimico quo potuerit, a se quo fugiet?