Hinc jam, velut decursis per prophetiam rebus omnibus, quas impletas esse jam cernimus, hortatur ad laudem Christi, ac deinde praenuntiat futurum ejus adventum. Regna terrae, cantate Deo, psallite Domino; psallite Deo qui ascendit super coelum coelorum ad orientem: vel sicut nonnulli codices habent, Qui ascendit super coelum coeli ad orientem. In his verbis ille non intelligit Christum, qui ejus resurrectionem ascensionemque non credit. Ad orientem vero quod addidit, nonne etiam ipsum locum, quoniam in partibus orientis est ubi resurrexit et unde ascendit, expressit? Ergo super coelum coeli sedet ad dexteram Patris. Hoc est quod dicit Apostolus: Ipse est qui ascendit super omnes coelos 203Ephes. IV, 10 . Quid enim coelorum restat post coelum coeli? Quos et coelos coelorum possumus dicere, sicut vocavit firmamentum coelum; quod tamen coelum, etiam coelos legimus, ubi scriptum est: Et aquae quae super coelos sunt, laudent nomen Domini 204Psal. CXLVIII, 4 . Et quoniam inde venturus est ad judicandos vivos et mortuos, attende quod sequitur: Ecce dabit vocem suam, vocem virtutis. Ille qui sicut agnus coram tondente se fuit sine voce 205Isai. LIII, 7 , ecce dabit vocem suam: nec vocem infirmitatis, tanquam judicandus; sed vocem virtutis, tanquam judicaturus. Non enim Deus occultus, sicut prius, et in hominum judicio non aperiens os suum; sed Deus manifestus veniet; Deus noster, et non silebit 206Psal. XLIX, 3 . Quid desperatis, infideles? quid irridetis? Quid dicit servus malus: Tardat Dominus meus venire 207Luc. XII, 45 ? Ecce dabit vocem suam, vocem virtutis.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 203. Ephes. IV, 10
- 204. Psal. CXLVIII, 4
- 205. Isai. LIII, 7
- 206. Psal. XLIX, 3
- 207. Luc. XII, 45