TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 5.] Domine, inclina coelos tuos, et descende: tange montes, et fumigabunt. Corusca coruscationem, et disperges eos; emitte sagittas tuas, et conturbabis eos. Emitte manum tuam ex alto; et exime me, et erue me de aquis multis.» Corpus Christi, humilis David, gratia plenus, de Deo praesumens, pugnans in hoc saeculo, invocat adjutorium Dei: «Inclina coelos tuos, et descende.» Qui sunt coeli inclinati? Apostoli humiliati. Isti enim «coeli enarrant gloriam Dei:» et de his coelis enarrantibus gloriam Dei mox dicitur, «Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum: in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum» 39Psal. XVIII, 2, 4, 5 . Cum ergo isti coeli emitterent voces suas per omnes terras, et facerent mirabilia, coruscante de illis et intonante Domino miraculis et praeceptis, putati sunt dii descendisse de coelo ad homines. Nam quidam ex Gentibus hoc putantes, eis etiam sacrificare voluerunt. Tunc illi videntes sibi deferri indebitum honorem, et expavescentes, et detestantes, et eos qui sic errabant corrigentes, ut ostenderent eis motum animi sui, consciderunt vestimenta sua, et dixerunt, «Quid hoc facitis?» «Homines et nos sumus passibiles, sicut et vos.» Et coeperunt sub his verbis commendare excellentiam Domini nostri Jesu Christi 40Act. XIV, 7-17 , humiliantes se ut commendaretur Deus; quia inclinati erant coeli, ut descenderet Deus. «Inclina» ergo «coelos tuos, et descende.» Factum est. «Tange montes, et fumigabunt:» montes superbos, elationes terrenas, tumidas granditates: «Tange,» inquit, «tange» istos «montes;» de gratia tua da istis montibus: «et fumigabunt;» quia fatebuntur peccata sua. Fumus confitentium peccatorum extorquebit et lacrymas humiliatorum superborum. «Tange montes, et fumigabunt.» Quamdiu non tacti, magni sibi videntur. Dicturi sunt, Tu magnus, Domine 41Psal. XLVII, 2 ; dicturi sunt et montes, «Tu solus altissimus super omnem terram» 42Psal. LXXXII, 19 . 13 [«vers.» 6.] Sed sunt quidam conspirantes, convenientes in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus 43Psal. II, 2; Act. IV, 26, 27 . Convenerunt, conspiraverunt. «Corusca coruscationes, et disperges eos.» Crebresce miraculis tuis, et solvetur conspiratio eorum. «Corusca coruscationes, et disperges eos.» Jam miraculis territi, non audebunt aliquid contra te, et in ipsis miraculis expavescentes haesitabunt. Quis est iste qui tanta potest? quis est iste qui sic exaltatur, cujus nomen tantum valet? Cum dicunt, Quis est iste, credituri sunt: coruscasti miraculis, et dispersisti malam consensionem eorum. «Emitte sagittas tuas, et conturbabis eos. Sagittae potentis acutae» 44Psal. CXIX, 4 ; praecepta tua, dicta tua feriant cor eorum. «Emitte sagittas tuas, et conturbabis eos.» Vulnerentur male sani, ut sanentur bene vulnerati; et dicant jam in Ecclesia et in corpore Christi constituti, dicant cum Ecclesia: «Quoniam vulnerata charitate ego sum» 45Cant. II, 5, sec. LXX . «Emitte sagittas tuas, et conturbabis eos.»

Notes

  1. 39. Psal. XVIII, 2, 4, 5
  2. 40. Act. XIV, 7-17
  3. 41. Psal. XLVII, 2
  4. 42. Psal. LXXXII, 19
  5. 43. Psal. II, 2; Act. IV, 26, 27
  6. 44. Psal. CXIX, 4
  7. 45. Cant. II, 5, sec. LXX