Ergo inde beati erimus, Deum possidendo. Quid ergo? Nos possidebimus cum, et ille non nos possidebit? Unde ergo Isaias: Domine, posside nos 59Isai. XXVI, 13, sec. LXX ? Possidet ergo, et possidetur, et totum propter nos. Non enim quomodo, ut nos ex illo beati simus, possidetur a nobis, ita et ille, ut beatus sit, possidet nos. Et possidet, et possidetur, non ob aliud nisi ut nos beati simus. Possidemus eum, et possidet nos; quia colimus eum et colit nos. Colimus eum tanquam Dominum Deum, colit nos tanquam terram suam. Quia colimus eum, nemo dubitat; quia colit nos, quis nobis indicat? Ille qui ait: Ego sum vitis, vos estis sarmenta, Pater meus agricola est 60Joan. XV, 1, 5 . Ecce et in isto psalmo utrumque nobis dicitur, utrumque nobis indicatur. Jam dixit quia possidemus eum: Beata gens cujus est Dominus Deus eorum. Cujus est fundus iste? Illius. Cujus ille? Illius. Cujus est iste? Dicamus de Deo, dicamus cujus est. Et quomodo nobis solet responderi, quando de fundis et de praediis aliquibus amplis atque amoenissimis quaerimus: Est quidam senator, et illud aut illud vocatur, cujus est ista possessio: et dicimus, Beatus ille homo. Sic si quaeramus, Cujus est Deus iste? Est quaedam beata gens cujus est: nam Dominus Deus eorum est. Et non sicut senator ille possidet fundum suum, non autem possidetur a fundo suo, sic et Deus gentis hujus. Unde ut ejus simus, laborare debemus: sed alterutrum se possident. Audistis quia gens possidet eum: Beata gens, cujus est Dominus Deus eorum. Audite quia et ille possidet illam: Populus quem elegit Dominus in haereditatem sibi. Beata gens possessione sua, beata haereditas possessore suo, populus quem elegit Dominus in haereditatem sibi.