Adorabunt eum filiae Tyri in muneribus. Et quae sunt filiae Tyri, et quomodo adorabunt eum in muneribus, planius illud voluit dicere: Vultum tuum deprecabuntur divites plebis. Hae filiae Tyri adorantes in muneribus, divites sunt plebis, quos ille alloquitur amicus sponsi: Praecipe divitibus hujus mundi, non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum; sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum: divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent. Adorent in muneribus; sed non perdunt: securi ponant ubi semper inveniant. Thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam 89I Tim. VI, 17-19 . Adorando in muneribus, vultum tuum deprecabuntur. Ad Ecclesiam enim concurrunt, et ibi eleemosynas faciunt. Ne extra fiant, id est, ne extra positi fiant, in Ecclesia faciant. Vultus enim sponsae hujus et reginae proderit facientibus. Propterea illi qui res suas vendebant, vultum reginae hujus deprecantes in muneribus veniebant; et ea quae portabant, ad pedes Apostolorum ponebant 90Act. IV, 34. Fervebat dilectio in Ecclesia, vultus erat reginae Ecclesia, vultus erat reginae obsequium filiarum Tyri, id est, divitum adorantium in muneribus. Vultum tuum deprecabuntur divites plebis. Et qui deprecabuntur vultum, et cujus vultum deprecabuntur, omnes una sponsa, omnes una regina, mater et filii simul totum ad Christum pertinens, ad caput pertinens.