TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 24.] Illis antem quid? Tu vero, Deus deduces eos in puteum corruptionis. Puteus corruptionis, tenebrae sunt submersionis. Deduces eos, inquit, in puteum corruptionis: quia caecus caecum ducens, ambo in foveam cadunt 69Matth. XV, 14. Deducit illos Deus in puteum corruptionis, non quod ipse sit auctor culpae ipsorum, sed quod ipse sit judex iniquitatum eorum. Tradidit enim eos Deus in concupiscentias cordis eorum 70Rom. I, 24: amaverunt enim tenebras, et non lucem; dilexerunt caecitatem, et non visionem. Nam ecce Dominus Jesus eluxit universo mundo; cantent in unitate cum toto mundo: Non enim est qui se abscondat a calore illius 71Psal. XVIII, 7 . Illi autem traducentes se a toto ad partem, a corpore ad vulnus, a vita ad praecisionem, quid passuri sunt, nisi in puteum corruptionis ituri?

Notes

  1. 69. Matth. XV, 14
  2. 70. Rom. I, 24
  3. 71. Psal. XVIII, 7