[vers. 3.] Dicite Deo: Quam timenda sunt opera tua! Quare timenda, et non amanda? Audi aliam vocem psalmi: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore 13Psal. II, 11 . Quid sibi hoc vult? Audi vocem Apostoli: Cum timore, inquit, et tremore vestram ipsorum salutem operamini. Quare, cum timore et tremore? Subjecit causam: Deus est enim qui operatur in vobis, et velle, et operari, pro bona voluntate 14Philipp. II, 12, 13 . Si ergo Deus operatur in te, gratia Dei bene operaris, non viribus tuis. Ergo si gaudes, et time; ne forte quod datum est humili, auferatur superbo. Nam, ut noveritis hoc esse factum de ipsa superbia Judaeorum, quasi se ex operibus Legis justificantium, et ideo cadentium, dicit alius psalmus: Hi in curribus, et hi in equis, quasi in suis quibusdam passibus et instrumentis ad erectionem suam; nos autem, inquit, in nomine Domini Dei nostri magnificabimur: Hi in curribus, et hi in equis; nos autem in nomine Domini Dei nostri magnificabimur. Vide quemadmodum illi extollebantur in se; vide quemadmodum isti gloriabantur in Deo. Propterea quid secutum est? Illis obligati sunt pedes, et ceciderunt; nos autem surreximus, et erecti sumus 15Psal. XIX, 8, 9 . Audi ipsum Dominum nostrum hoc idem dicentem: Ego inquit, veni; ut qui non vident, videant; et qui vident, caeci fiant. Vide in una parte bonitatem; in alia quasi malitiam. Sed quid illo melius? quid misericordius? quid justius? Quare ergo, qui non vident, videant? Propter benitatem. Quare, et qui vident, caeci fiant? Propter elationem. Et vere videbant, et facti sunt caeci? Non videbant, sed videre sibi videbantur. Nam ecce videte, fratres: cum dicerent ipsi Judaei, Num sumus caeci? ait illis Dominus; Si caeci essetis, peccatum non haberetis: modo autem quia dicitis, Videmus, peccatum vestrum in vobis manet 16Joan. IX, 39-41 . Ad medicum venisti; videre te dicis? Cessabunt collyria; semper caecus remanebis: confitere te caecum, ut illuminari mercaris. Attende Judaeos; attende Gentes. Qui non vident, videant, inquit: ideo veni, ut qui vident, caeci fiant. Ipsum Dominum nostrum Jesum Christum in carne videbant Judaei; Gentes non videbant: ecce qui viderunt, crucifixerunt; qui non viderunt, crediderunt. Ergo quid fecisti, o Christe, adversus superbos? quid fecisti? Videmus, quia dignatus es, et membra tua sumus; videmus: abscondisti Deum; objecisti hominem. Quare hoc? Ut caecitas ex parte Israel fieret, et plenitudo Gentium intraret. Ad hoc abscondisti Deum, et hominem aspectibus objecisti. Videbant, et non videbant: videbant quod acceperas, et non videbant quod eras: videbant formam servi, non videbant formam Dei 17Philipp. II, 6, 7; formam servi, qua major est Pater 18Joan. XIV, 28; non formam Dei, propter quam modo audistis, Ego et Pater unum sumus 19Id. X, 30 . Tenuerunt quod videbant, cruxifixerunt quod videbant; insultaverunt ei quem videbant, non agnoverunt qui latebat. Audi Apostolum dicentem: Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent 20I Cor. II, 8 . Ergo Gentes quae vocatae estis, attendite ramos praecisos propter severitatem; vos autem insertos propter bonitatem, et participes factos pinguedinis oleae, non altum sapientes; id est non superbientes. Non enim tu radicem portas, ait; sed radix te. Magis terreamini, quia videtis amputatos ramos naturales. Judaei enim per Patriarchas venerunt; de carne Abrahae nati sunt. Et quid ait Apostolus? Sed dicis: Fracti sunt rami, ut ego inserar. Bene; propter infidelitatem fracti sunt. Tu autem, inquit, fide stas; noli altum sapere, sed time: si enim naturalibus ramis Deus non pepercit, neque tibi parcet. Attende ergo ramos fractos, et te insertum: noli extolli super ramos fractos; sed magis dicito Deo, Quam metuenda sunt opera tua! Fratres, si adversus Judaeos olim praecisos de radice Patriarcharum extollere nos non debemus, sed timere potius, et dicere Deo, Quam timenda sunt opera tua! quanto minus non nos debemus extollere adversus recentia vulnera praecisionum? Praecisi sunt ante Judaei, insertae sunt Gentes; de ipsa insertione praecisi sunt haeretici; sed neque contra illos nos extollere debemus, ne forte praecidi mereatur, quem delectat insultare praecisis. Fratres mei, qualiscumque episcopi vox sonuit vobis, rogamus vos ut caveatis: quicumque in Ecclesia estis, nolite insultare eis qui non sunt intus; sed orate potius ut et ipsi intus sint. Potens est enim Deus iterum inserere illos. De ipsis Judaeis dixit hoc Apostolus; et factum est in eis. Resurrexit Dominus, et multi crediderunt: non intellexerunt cum crucifigerent; tamen postea crediderunt in eum, et donatum est eis tam magnum delictum. Fusus Domini sanguis donatus est homicidis, ut non dicam deicidis; quia si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent. Modo homicidis donatus est fusus sanguis innocentis; et ipsum sanguinem quem per insaniam fuderunt, per gratiam biberunt. Dicite ergo Deo: Quam timenda sunt opera tua! Unde timenda? Quia caecitas ex parte Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret 21Rom. XI, 17-25 . O Gentium plenitudo, dic Deo, Quam timenda sunt opera tua! et sic gaude ut contremiscas; noli extolli super ramos praecisos. Dicite Deo: Quam timenda sunt opera tua!
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 13. Psal. II, 11
- 14. Philipp. II, 12, 13
- 15. Psal. XIX, 8, 9
- 16. Joan. IX, 39-41
- 17. Philipp. II, 6, 7
- 18. Joan. XIV, 28
- 19. Id. X, 30
- 20. I Cor. II, 8
- 21. Rom. XI, 17-25