TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[item vers. 12.] Timor factus sum notis meis. Quid tam timendum? Timor, inquit, factus sum notis meis. Quid tam timendum, quam cum videt homo multos male viventes, et de quibus bene sperabatur in multis malefactis inventos? Timet ne tales sint omnes quos putabat bonos, et veniunt in suspicionem malam prope omnes boni. Qualis vir? quomodo cecidit? quomodo inventus est in illa turpitudine, in illo scelere, in illo facto malo? putas non tales sunt omnes? Hoc est timor notis meis, ut et ipsis quibus noti sumus, plerumque in dubium veniamus. Et nisi te consoletur quod es, si aliquid es, non credis esse alterum talem. Consolatur hominem qualiscumque conscientia, ut dicat sibi homo qui bene vivit: O tu qui modo vereris ne tales sint omnes, tu talis es? Respondet conscientia: Non sum. Ergo si talis non es, solus es? Vide ne pejor sit ista superbia, quam illa nequitia. Noli solum te dicere. Nam et Elias aliquando taedio multitudinis impiorum ait: Prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt, et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam. Sed quid dicit illi responsum divinum? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal 61III Reg. XIX, 10; Rom. XI, 3, 4 . Ergo, fratres, inter haec scandala unum est remedium, ne male sentias de fratre tuo. Humiliter esto quod vis eum esse, et non putabis cum esse quod non es. Sed tamen sit etiam timor notis, etiam expertis.

Notes

  1. 61. III Reg. XIX, 10; Rom. XI, 3, 4