Meminerimus ergo, fratres, jam his temporibus, quibus congregata est velut in utrem aqua maris, non deesse Deo unde proferat quo nos emendet: cum emendatione nobis opus est. Ideo enim sequitur. Ponens in thesauris abyssos. Thesauros Dei dicit secretum Dei. Novit ille omnium corda, quid ad tempus proferat, unde proferat, quantam potestatem tribuat malis in bonos, ad judicandos quidem malos, erudiendos autem bonos. Novit quomodo haec agat, qui ponit in thesauris abyssos. Fiat ergo quod sequitur: Timeat Dominum omnis terra. Non glorietur superba laetitia temeraria exsultatione, dicens: Jam congregata est velut in utrem aqua maris; quis mihi aliquid faciet? quis nocere audebit? Nescis quia posuit ille in thesauris abyssos, nescis unde proferat quod opus est ad flagellandum te pater tuus? Qui quidem in disciplinam tuam habet abyssi thesauros, quibus te erudiat ad thesauros coelorum. Ergo redi ad timorem, qui jam ibas in securitatem. Exsultet terra, sed et timeat. Exsultet: quare? Quia misericordia Domini plena est terra. Timeat: quare? Quia sic congregavit in utrem aquas maris, ut poneret in thesauris abyssos. Fit ergo in illa quod alibi breviter utrumque dicitur: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore 48Psal. II, 11 .