TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quid hic intelligimus, Ponite corda vestra in virtute ejus; et distribuite domos ejus? Id est, distinguite domum a domo, nolite confundere. Domus est enim formam pietatis habens, et pietatem non habens: est autem domus et formam et pietatem habens. Distribuite, nolite confundere. Tunc autem distribuitis et non confunditis; quando corda vestra in virtute ejus ponitis, id est; cum facti fueritis per charitatem spirituales. Tunc temere non judicabitis; tunc videbitis nihil obesse bonis malos, quamdiu sumus in hac area: Distribuite domos ejus. Potest et alius esse intellectus. Domos illas duas, unam ex circumcisione, alteram ex praeputio venientem, Apostolis dictum est ut distribuerent. Cum enim vocatus esset Saulus, et factus apostolus Paulus, conveniens in unitatem coapostolorum suorum, sic cum eis habuit placitum, ut illi irent in circumcisionem, iste in praeputium 58Gal. II, 9. Ista dispensatione apostolatus sui distribuerunt domos civitatis magni regis, et concordantes in angulo, Evangelium dispensatione diviserunt, charitate junxerunt. Et revera hoc magis intelligendum est. Nam sequitur, et ostendit quod hoc praedicatoribus dictum sit, Et distribuite domos ejus: ut enarretis in progenie altera, id est, ut etiam ad nos post futuros illorum Evangelii dispensatio perveniret. Non enim illis tantum laboraverunt, cum quibus in hac terra vixerunt; nec Dominus illis tantum Apostolis, quibus se vivum etiam post resurrectionem dignatus est ostendere, sed et nobis. Nam illis loquebatur, et nos significabat, cum diceret: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi 59Matth. XXVIII, 20 . Numquid illi hic futuri erant usque in consummationem saeculi? Item dicit: Non pro his rogo tantum, sed pro his qui credituri sunt per verbum illorum in me 60Joan. XVII, 20 : Ergo attendit nos, quia passus est propter nos. Merito itaque dicitur, Ut enarretis in progenie altera.

Notes

  1. 58. Gal. II, 9
  2. 59. Matth. XXVIII, 20
  3. 60. Joan. XVII, 20