[vers. 3.] Et quid ait? Cum accepero, inquit, tempus ego justitias judicabo. Quando judicabit justitias? Cum acceperit tempus. Nondum est ipsum tempus. Gratias misericordiae ejus: prius praedicat justitias, et sic judicat justitias. Nam si ante vellet judicare quam praedicare, quis inveniretur liberandus? quis absolvendus occurreret? Modo ergo praedicationis tempus est: Narrabo, inquit, omnia mirabilia tua. Audi narrantem, audi praedicantem; nam si contempseris, Cum accepero tempus, inquit, ego justitias judicabo. Dono, inquit, nunc peccata confitenti; non parcam postea contemnenti. Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine 18Psal. C, 1 , dicitur in psalmo. Misericordiam et judicium: modo misericordiam, postea judicium; in qua misericordia peccata donantur, in quo judicio peccata puniuntur. Vis non timere peccatorum punitorem? Ama donatorem; noli respuere, noli te extollere, noli dicere, Non habeo quod mihi donet; audi enim quod sequitur: Cum accepero tempus, ego justitias judicabo. Accepit tempus Christus? accepit tempus Filius Dei? Filius Dei non accepit tempus; sed Filius hominis accepit tempus. Idem ipse autem et Filius Dei per quem facti sumus, et Filius hominis per quem refecti sumus. Homine assumpto, ipse non assumptus; homine mutato in melius, nullo modo ipse in deterius commutatus, non destitit esse quod erat, sed accepit quod non erat. Quid erat? Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo: Apostoli verba sunt. Et quid accepit? Sed semetipsum exinanivit. formam servi accipiens 19Philipp. II, 6, 7 . Sicut formam servi accepit, ita et tempus accepit. Demutatus est ergo? deminutus est? exilior redditus? in defectum lapsus? Absit. Quid ergo semetipsum exinanivit, formam servi accipiens? Exinanisse se dictus est accipiendo inferiorem, non degenerando ab aequali. Ergo, fratres, quid est hoc, Cum accepero tempus, ego justitias judicabo? Accepit tempus ut Filius hominis; gubernat tempora ut Filius Dei. Audi quia ut Filius hominis accepit tempus judicandi. Dicit in Evangelio: Dedit ei potestatem judicii faciendi, quoniam Filius hominis est 20Joan. V, 27 . Secundum quod Filius Dei, nunquam accepit potestatem judicandi; quia nunquam caruit potestate judicandi: secundum quod Filius hominis, accepit tempus sicut nascendi et patiendi, sicut moriendi et resurgendi et ascendendi, ita veniendi et judicandi. Dicit in illo ista et corpus ejus; non enim sine illis judicabit: dicit quippe in Evangelio, Sedebitis super duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israel 21Matth. XIX, 28 . Ergo totus Christus dicit, id est caput et corpus in sanctis, Cum accepero tempus, ego justitias judicabo.