[vers. 10.] Item duo quae sequuntur, ipsa sunt. In muscipula sua humiliabit eum, dolus est. Inclinabitur, et cadet, dum dominabitur pauperum, vis est: muscipula enim bene significat insidias; dominatio vero terrorem apertissime insinuat. Et bene ait, Humiliabit eum in muscipula sua: cum enim signa illa facere coeperit, quanto mirabiliora videbuntur hominibus, tanto illi sancti, qui tunc erunt, contemnentur, et quasi pro nihilo habebuntur; quos ille cui per justitiam et innocentiam resistent, mirificis factis superare videbitur. Sed inclinabitur, et cadet, dum dominabitur pauperum, id est, dum quaelibet supplicia irrogabit resistentibus sibi servis Dei.