Quam bonus Deus Israel! Sed quibus? Rectis corde. Perversis quid? Perversus videtur. Sic et in alio psalmo dicit: Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris, et cum perverso perversus eris 15Psal. XV, 26, 27 . Quid est, perversus eris cum perverso? Perversum te putabit perversus. Non quod ullo modo pervertatur Deus. Absit: quod est, est. Sed quemadmodum sol, oculos puros, sanos, vegetos fortes habenti, tranquillus apparet, in oculos autem lippos quasi tela aspera jaculatur; intuentem illum vegetat, hunc excruciat, non mutatus, sed mutatum: sic cum coeperis esse perversus, et tibi Deus perversus videbitur; tu mutatus es, non ille. Erit ergo tibi poena, quod bonis gaudium. Hoc iste recolens, Quam bonus, inquit, Deus Israel rectis corde!