[vers. 52, 53.] Sequitur ergo post commemorationem plagarum Aegyptiorum Psalmus, et dicit: Et abstulit sicut oves populum suum, et perduxit eos tanquam gregem in deserto. Et deduxit eos in spe, et non timuerunt, et inimicos eorum operuit mare. Tanto fit hoc melius, quanto interius, ubi eruti de potestate tenebrarum in regnum Dei mente transferimur, et secundum pascua spiritualia efficimur oves Dei, ambulantes in hoc saeculo velut in deserto, quoniam nemini est fides nostra conspicua; unde dicit Apostolus: Vita vestra abscondita est cum Christo in Deo 100Coloss. III, 3 . Deducimur autem in spe, quoniam spe salvi facti sumus: nec timere debemus; si enim Deus pro nobis, quis contra nos 101Rom. VIII, 24, 31 ? Et inimicos nostros operuit mare; abolevit in Baptismo remissione peccatorum.