[vers. 7-9.) Quia ergo modo salsa maris aqua, quae remansit, in Christianos saevire non audet, occultum autem murmur rodit in se, et intra mortalem pellem fremit conclusa salsugo; videte quid sequitur: Congregans sicut in utrem aquas maris. Cum ergo antea mare liberis fluctibus saeviebat, modo autem intra mortalia pectora inclusum amarum est, ille fecit qui in illis vicit, qui posuit tunc mari terminos, ut in se remeantes comminuerentur fluctus ejus. Ipse congregavit velut in utrem aquam maris: mortalis pellis contegit amaram cogitationem. Timentes enim pelli suae, intus tenent quod non audent emittere. Nam eadem est amaritudo: sic oderunt, sic detestantur. Sed quod tunc aperte saeviebat, nunc occulte; quid aliud dicam quam quod dictum est, Frendet, et tabescet? Eat ergo Ecclesia, ambulet: facta est via, strata nostra ab imperatore munita est. Ferveamus in itineribus bonorum operum, hoc est enim ambulare nostrum. Et si quando existunt tentationum pressurae unde non sperabatur, jam congregatis velut in utrem aquis maris, intelligamus Dominum facere hoc ad disciplinam, ut excutiat a nobis male praefidentem de temporalibus securitatem, et dirigat nos in regnum suum composito desiderio. Quod desiderium tribulationibus hinc atque hinc contundentibus producitur, ut simus canori auribus Domini tanquam tubae ductiles. Dictum est enim et hoc in Psalmis, ut in labis ductilibus laudemus Deum 47Psal. XCVII, 6. Tuba ductilis malleo producitur, ita christianum cor in Deum pressurarum plagis extenditur.