Et oratio mea, inquit, in sinum meum convertetur. In hoc plane versu magnus sinus est, et praestet Dominus ut penetrabilis nobis fiat. In sinu enim secretum agnoscitur. Et quidem, fratres, et nos orare sic bene admonemur in sinu nostro, ubi Deus videt, ubi Deus audit, quo nullus oculus humanus penetrat, quo non videt nisi qui subvenit; ubi oravit Susanna, et cum ejus vox ab hominibus non audiretur, a Deo tamen audita est 62Dan. XIII, 35, 44. Et hoc bene admonemur: sed in Domino nostro aliquid plus debemus intelligere, quia et ipse oravit. Et quidem cilicium ejus non agnoscimus in Evangelio secundum litteram. Nec jejunium ejus tempore passionis secundum litteram: adeoque ea exposuimus in allegoria et similitudine dicta, ut potuimus. Orationem vero ejus et de cruce audivimus: Deus meus, Deus meus, utquid me dereliquisti 63Psal. XXI, 2; Matth. XXVII, 46 ? Sed et ibi nos eramus. Quando enim eum dereliquit Pater, a quo nunquam discessit? Legimus etiam in monte orasse solum Jesum, legimus pernoctasse in oratione; etiam sub tempus ipsius passionis 64Id. XIV, 23; Luc. VI, 12 In sinum ergo meum convertetur oratio mea. Nescio quid melius intelligam de Domino: interim nunc quod occurrit, forte melius aliquid postea occurret, vel mihi, vel cuiquam meliori, in sinum meum convertetur oratio mea, hoc intelligo dictum, quia in sinu suo habebat Patrem. Deus enim erat in Christo mundum reconcilians sibi 65II Cor. V, 19. In se habebat quem deprecaretur: non erat ab illo longe, quia ipse dixerat: Ego in Patre, et Pater in me est 66Joan. XIV, 10 . Sed quia oratio ad ipsum magis hominem pertinet: secundum enim quod Verbum est Christus, non orat, sed exaudit; et non sibi subveniri quaerit, sed cum Patre omnibus subvenit: quid est, Oratio mea in sinum meum convertetur, nisi, in meipso humanitas, in meipso interpellat divinitatem?
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 62. Dan. XIII, 35, 44
- 63. Psal. XXI, 2; Matth. XXVII, 46
- 64. Id. XIV, 23; Luc. VI, 12
- 65. II Cor. V, 19
- 66. Joan. XIV, 10