TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Judicia tua sicut multa abyssus. Abyssum dicit profunditatem peccatorum, quo quisque pervenit contemnendo Deum; sicut quodam loco dicit: Dedit illos Deus in concupiscentias cordis eorum, facere quae non conveniunt. Intendat Charitas Vestra. Magna res est, magna res agitur. Quid est hoc? Dedit illos Deus in concupiscentias cordis eorum, facere quae non conveniunt. Ergo si Deus illos dedit in concupiscentias cordis eorum, facere quae non conveniunt, ideo faciunt tanta illa mala? Quasi aliquis proponat quaestionem: Si Deus hoc facit, ut faciant quae non conveniunt, quid ipsi fecerunt? Occultum est quod audisti: Dedit illos Deus in concupiscentias cordis eorum. Ergo fuit concupiscentia, quam vincere noluerunt, cui traderentur judicio Dei. Sed ut digni haberentur qui traderentur. vide quid de illis superius dixit: Qui cum cognovissent Deum, non ut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt: sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. Unde? De superbia. Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt. Inde jam sequitur, Tradidit illos Deus in concupiscentias cordis eorum 32Rom. I, 21, 22, 24 . Quia ergo fuerunt superbi et ingrati, digni habiti sunt qui traderentur in concupiscentias cordis sui, et facti sunt abyssus multa, ut non solum peccarent, sed etiam dolose agerent, ne intelligerent iniquitatem suam, et odissent. Ista profunditas est malitiae, ut nollent invenire et odisse. Sed ad istam profunditatem quomodo quisque pervenit, vide: Judicia Dei abyssus multa. Sicut montes Dei justitia ejus, qui per gratiam ipsius fiunt magni: sic et per judicia ipsius fiunt in profundo, qui merguntur in ultima. Hac ergo delectent te montes, hac avertere ab abysso, et convertere ad id quod dicitur: Auxilium meum a Domino. Sed unde? Quia levavi oculos meos in montes. Quid est hoc? Latine dicam: In Ecclesia Christi invenis abyssum, invenis et montes; invenis ibi pauciores bonos, quia montes pauci sunt, abyssus lata est, id est, multos male viventes ab ira Dei, quia sic egerunt ut traderentur in concupiscentias cordis sui, ut jam defendant peccata sua, et non confiteantur, sed dicant: Quare? quid feci? Et ille illud fecit; et ille hoc fecit. Jam etiam defendere volunt quod arguit sermo divinus: abyssus est. Ideo quodam loco ait Scriptura, audi abyssum: Peccator, inquit, cum venerit in profundum malorum, contemnit 33Prov. XVIII, 3 . Ecce judicia tua sicut abyssus multa. Sed nondum es mons, nondum es abyssus: fuge abyssum, attende in montes; sed nec remaneas in montibus. Auxilium enim tuum a Domino, qui fecit coelum et terram.

Notes

  1. 32. Rom. I, 21, 22, 24
  2. 33. Prov. XVIII, 3