TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 19.] Fiat et sicut vestimentum quo operitur.» Cum superius jam dixerit de vestimento, quid est quod repetit? An quia dixerat, «Induit maledictionem sicut vestimentum,» differt ab eo «vestimentum quo» non induitur, sed «operitur?» Induitur enim quisque tunica, operitur pallio. Et quid est hoc, nisi etiam in conspectu hominum de iniquitate gloriari? «Et sicut zona,» inquit, «qua semper praecingitur.» Maxime homines ideo praecinguntur, ut ad operandum sint aptiores, ne vestis sinibus praepediantur. Ergo maledictione se praecingit, qui malum non repentinum, sed dispositum aggreditur, et ita discit malefacere, ut semper paratus sit: unde et hic ait, «Et sicut zona qua semper praecingitur.»