TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 9.] Ideo sequitur: Adjuva nos, Deus salutaris noster. Hoc verbo quod ait, Salutaris noster, satis exponit quam voluerit paupertatem intelligi in eo quod dixerat, Quoniam pauperes facti sumus nimis: ipsa est quippe infirmitas, cui Salutaris est necessarius. Cum vero adjuvari nos vult, nec ingratus est gratiae, nec tollit liberum arbitrium: qui enim adjuvatur, etiam per seipsum aliquid agit. Addidit etiam, Propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos, ut qui gloriatur, non in seipso, sed in Domino glorietur 48I Cor. I, 31. Et propitius esto, inquit, peccatis nostris propter nomen tuum: non propter nos; nam quid aliud merentur peccata nostra, quam debita et digna supplicia? sed propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum. Sic ergo nos liberas, id est, eruis a malis, cum et adjuvas nos ad faciendam justitiam, et propitius es peccatis nostris, sine quibus in hac vita non sumus: Quoniam non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens 49Psal. CXLII, 2 . Peccatum autem iniquitas est 50I Joan. III, 4 ; et si iniquitates observaveris, quis sustinebit 51Psal. CXXIX, 3 ?

Notes

  1. 48. I Cor. I, 31
  2. 49. Psal. CXLII, 2
  3. 50. I Joan. III, 4
  4. 51. Psal. CXXIX, 3