[«vers.» 25.] Sequitur in isto psalmo majore, quod considerare, et sicut Dominus dederit, pertractare debemus, «Adhaesit pavimento anima mea; vivifica me secundum verbum tuum.» Quid est, «Adhaesit pavimento anima mea?» Nam cum adjungit et dicit, «Vivifica me secundum verbum tuum;» quare se vivificari poscat, utique causam praemisit, dicendo, «Adhaesit pavimento anima mea.» Ergo quia propterea se vivificari petit, quia pavimento adhaesit anima ejus; mirum si boni aliquid hinc vult intelligi. Ita quippe se habet tota ista sententia, tanquam diceret: Mortuus sum; vivifica me. Quid est ergo pavimentum? Si tanquam unam quamdam domum magnam universum mundum velimus accipere, videmus velut ejus cameram coelum: terra erit igitur pavimentum. Vult itaque terrenis erui, et cum Apostolo dicere, «Conversatio nostra in coelis est» 109Philipp. III, 20 . Proinde terrenis adhaerere mors animae est; cui malo contraria poscitur vita, cum dicitur, «Vivifica me.»