«Misericors Dominus, et justus, et Deus noster miseretur.» Misericors, et justus, et miseretur. «Misericors» primum, quia inclinavit aurem suam mihi; et nesciebam propinquasse aurem Dei mei ori meo, nisi per illos speciosos pedes excitarer, ut invocarem: quis enim eum invocavit, nisi quem ipse prior vocavit? Hinc ergo primum «misericors. Justus» autem, quia flagellat; et iterum «miseretur,» quia recipit: flagellat enim omnem filium quem recipit, nec tam mihi amarum debet esse quod flagellat, quam dulce quod recipit. Quomodo enim non flagellet, «Custodiens parvulos Dominus,» quos grandes quaerit haeredes? quis enim est filius cui non det disciplinam pater ejus 17Hebr. XII, 6, 7 ? «Humiliatus sum, et salvum me fecit.» Salvum me fecit, quia humiliatus sum: non enim poenalis, sed salutaris dolor est quem secando medicus facit.