TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Ergo, anima, decora esse non potes, nisi confessa fueris foeditatem ei qui semper pulcher, et propter te ad tempus non pulcher; et sic ad tempus non pulcher in forma servi, ut nunquam defecerit a pulchritudine quae est in forma Dei. Ergo tu, Ecclesia, habes decorem: dicitur et tibi in Canticis canticorum, «O decora inter mulieres» 16Cant. V, 9 . Dicitur de te: «Quae est ista quae ascendit dealbata» 17Id. VIII, 5, sec. LXX ? Quid est, «dealbata?» Illuminata: non dealbata, sicut fucata, quemadmodum se dealbant feminae quae volunt videri quod non sunt: non dealbata, sicut paries dealbatus; destruetur enim, sicut dicit Apostolus, paries dealbatus 18Act. XXIII, 3 , hypocrisis et simulatio. Paries dealbatus, foris tectorium, intus lutum. Non ergo illa sic dealbata; sed dealbata, illuminata, quia non per se alba. «Prius,» inquit, «fui blasphemus» 19I Tim. 1, 13 ; et item, «Fuimus enim et nos aliquando natura filii irae, sicut et caeteri» 20Ephes. II, 3 . Accedit gratia illuminans et dealbans: primo nigra fuisti, sed facta es alba ex gratia illius. «Fuistis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino.» Dicitur ergo et de te, «Quae est ista quae ascendit dealbata?» Jam mirabilis, jam vix contemplabilis. Admirantis est enim dicere, «Quae est ista quae ascendit dealbata,» tam pulchra, tam luminosa, tam sine macula et ruga 21Id. V, 8, 27 ? Nonne ista est quae jacebat in coeno iniquitatum? nonne ista est quae jacebat in fornicatione idolorum? nonne ista est quae immunda erat in omni cupiditate desiderioque carnali? «Quae est» ergo «ista quae ascendit dealbata?» Attende quis sit ille qui pro ea factus est non habens speciem neque decorem, et intelligis hujus claritatis honorem. Si miraris illius humilitatem propter hanc, noli jam mirari hujus celsitudinem propter illum. Quantae felicitatis est ista dealbata, ut et cum esset nigra, pulchrum ad se deponeret, qui pro impiis moreretur? Ergo induit se Dominus Deus noster confessionem et decorem, induit se Ecclesiam: ipsa enim Ecclesia confessio et decor. Ante confessio, postea decor; confessio peccatorum, decor recte factorum: «Confessionem et decorem induisti.»

Notes

  1. 16. Cant. V, 9
  2. 17. Id. VIII, 5, sec. LXX
  3. 18. Act. XXIII, 3
  4. 19. I Tim. 1, 13
  5. 20. Ephes. II, 3
  6. 21. Id. V, 8, 27