TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Interficite omnes. Quod tantum spatium corporis in uno homine, ubi possit interfici ab omnibus? Sed debemus intelligere personam nostram, personam Ecclesiae nostrae, personam corporis Christi. Unus enim homo cum capite et corpore suo Jesus Christus, salvator corporis et membra corporis, duo in carne una 5Gen. II, 24, et Ephes. V, 31, et in voce una, et in passione una; et cum transierit iniquitas, in requie una. Passiones itaque Christi non in solo Christo; imo passiones Christi nonnisi in Christo. Si enim Christum intelligas caput et corpus, passiones Christi nonnisi in Christo: si autem Christum intelligas solum caput, passiones Christi non in solo Christo. Si enim passiones Christi in solo Christo, imo in solo capite; unde dicit quoddam membrum ejus Paulus apostolus, Ut suppleam quae desunt pressurarum Christi in carne mea 6Coloss. I, 24 ? Si ergo in membris Christi es, quicumque homo, quisquis haec audis, quisquis haec nunc non audis (sed tamen audis, si in membris Christi es); quidquid pateris ab eis qui non sunt in membris Christi, deerat passionibus Christi. Ideo additur, quia deerat; mensuram imples, non superfundis: tantum pateris, quantum ex passionibus tuis inferendum erat universae passioni Christi, qui passus est in capite nostro, et patitur in membris suis, id est in nobis ipsis. Ad communem hanc quasi rempublicam nostram quisque pro modulo nostro exsolvimus quod debemus, et pro possessione virium nostrarum quasi canonem passionum inferimus. Pariatoria plenaria passionum omnium non erit, nisi cum saeculum finitum fuerit. Quousque apponitis super hominem? Quidquid passi sunt Prophetae a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariae 7Matth. XXIII, 35, appositum est super hominem, quia praecesserunt adventum incarnationis Christi quaedam membra Christi: sicut in nascente quodam, nondum quidem procedente capite, processit manus 8Gen. XXXVIII, 27, sed tamen capiti connectebatur et manus. Nolite ergo putare, fratres, omnes justos qui passi sunt persecutionem iniquorum, etiam illos qui venerunt missi ante Domini adventum praenuntiare Domini adventum, non pertinuisse ad membra Christi. Absit ut non pertineat ad membra Christi, qui pertinet ad civitatem quae regem habet Christum. Illa una est Jerusalem coelestis, civitas sancta: haec una civitas unum habet regem. Rex hujus civitatis Christus est: ipse enim ei dicit, Mater Sion, dicet homo. Dicit ei, Mater; sed homo. Mater enim Sion, dicet homo; et homo factus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus 9Psal. LXXXVI, 5 . Ille ergo rex ejus, qui eam fundavit Altissimus; ipse in ea homo factus est humillimus. Ipse ergo ante adventum incarnationis suae praemisit quaedam membra sua, post quae praenuntiantia se venturum venit et ipse, connexus eis. Refer ad similitudinem nascentis illius; quia manus ante caput procedens, et cum capite est, et sub capite. De Christo enim dictum est, cum laudaretur excellentia populi primi, et dolerentur fracti rami naturales 10Rom. XI, 21: Quorum adoptio, inquit, et testamenta et Legis constitutio; quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula 11Id. IX, 4, 5 . Ex quibus Christus secundum carnem, tanquam ex Sion, quia homo factus est in ea: quia Christus super omnia Deus benedictus in saecula, quia ipse fundavit eam Altissimus. Ex quibus Christus secundum carnem, filius David: qui est super omnia Deus benedictus in saecula, Dominus David. Tota ergo illa civitas loquitur, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariae. Inde et deinceps a sanguine Joannis, per sanguinem Apostolorum, per sanguinem martyrum, per sanguinem fidelium Christi, una civitas loquitur, unus homo dicit: Quousque apponitis super hominem? Interficite omnes. Videamus si deletis, videamus si exstinguitis, videamus si tollitis de terra nomen ejus, videamus si non populi inania meditamini 12Psal. II, 1, dicentes: Quando morietur, et peribit nomen ejus 13Psal. XL, 6 . Tanquam parieti inclinato, et maceriae impulsae incumbite, impellite. Audite supra: Susceptor meus, non movebor amplius; quia tanquam cumulus arenae impulsus sum ut caderem, et Dominus suscepit me 14Psal. CXVII, 13.

Notes

  1. 5. Gen. II, 24, et Ephes. V, 31
  2. 6. Coloss. I, 24
  3. 7. Matth. XXIII, 35
  4. 8. Gen. XXXVIII, 27
  5. 9. Psal. LXXXVI, 5
  6. 10. Rom. XI, 21
  7. 11. Id. IX, 4, 5
  8. 12. Psal. II, 1
  9. 13. Psal. XL, 6
  10. 14. Psal. CXVII, 13